- PERIODICI Agones
- PERIODICI Agonesiidem cum sacris illis IV. Graecorum Agonibus, quos omnes qui vicisset, περίοδον fecisse dicebatur et περιοδονίκης, ut et περιοδευτὴς, Athleta, appellabatur. Non enim Olympia solum aut Pythia vicisse oportuit eum qui Periodi victor dici voluit, sed omnes. Athenaeus, Ε᾿νίκησε δὲ καὶ τὴν περίοδον δεκάκις, Vicit autem periodum decies. Quae περίοδος tamen de solis quatuor sacris certaminibus, Pythiis, Isthmiis, Nemeis et Olympiis dici consuevit. Cuiusmodi victor et quidem compluries,Milo fuit. Solin. c. 1. Victor ille omnium certaminum, quae obivit. Πάντων ἀγώνων, οὕς περιώδευσεν. Cuius victoriae ita recensentur. in Olympionicarum ἀναγραφῇ, ad Olympiadem 62. Μίλων Κροτωνιάτης πάλην, ὅς νικᾷ Ο᾿λύμπια ἐξάκις, Πύθια ἑξάκις, Ι῎ςθμια δεκάκις, Νεμεα εννάκις, Vicit Olympia sexies, Fythia sexies, Isthmia decies, Nemea novies. Imo οὐ μόνον τὴν περίοδον νενικηκὼς ῾ἦν᾿ ἀλλὰ καὶ πολλοὺς ἀγῶνας, non solum periodum vicit, sed et multos alios agones, Plut. scil. περιχώρους, de quibus supra. Romani vero postea Imperatores, et alios quoque aliquos agones eôdem iure donaverunt, ut ἱεροἱ scil. essent ac vocarentur, qui tamen numquam periodô comprehensi sunt. Hinc περοοδικοὶ ςτέφανοι, quos reportaverant sacrorum huiusmodi certaminum victores. Scholiastes Pindari ad Isthmionicas Ode 11. Διά τῆς ᾠδῆς σημιάινεται, ὅτιςτεφάνους ἔχε δεκαὲξ, ἀλλ᾿ οὐχὶ περιοδικοὺς, Ode hâc significatur, habuisse illum coronas sedecim, sed minime periodicas: et acclamatio, περιοδονικήσῃς de qua vide infra verbô Vivas. Uti vero περίοδον ἀγώνων, i. e. κύκλον, fecisse dicebatur, qui quatuor illa certamina ordine vicerat; ita et κύκλον παιδέιας confecisse dictus olim, qui in orbe et circuitu per omnes scientias transiverat easque perdidicerat. Similiter, qui multa per limina salutationes potentiorum mane obibat, περίοδον facer dicebatur etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 849. et hîc passim,inprimis in vocibus, Cyclus, et Orbis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.